Aliud adianto miraculum: aestate viret, bruma 22.62.1
non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumve sicco
simile est—tanta dissociatio deprehenditur—, unde et
nomen a Graecis alioqui frutici topiario. quidam callitri-
chon vocant, alii polytric<hon>, utrumque ab effectu. tinguit 5
enim capillum et ad hoc decoquitur in vino cum semine
apii adiecto oleo copios<o>, ut crispum densumque faciat;
et defluere autem prohibet. duo genera eius: candidius 63.1
et nigrum breviusque. id, quod maius est, polytrichon,
aliqui trichomanes vocant. utrique ramuli nigro colore
nitent, foliis felicis, ex quibus inferiora aspera ac fusca
sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex adverso 5
inter se, radix nulla. umbrosas petras parietumque asper-
gines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manan-
tia, quod miremur, cum aquas non sentiat. calculos e 64.1
corpore mire pellit frangitque, utique nigrum, qua de
causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris
saxifragum appellatum crediderim. bibitur e vino qua<nt>um
terni decerpsere digiti. urinam cient, serpentium et ara- 5
neorum venenis resistunt, in vino decocti alvum sistunt.
capitis dolores corona ex his sedat. contra scolopendrae
morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne peru<ra>nt; hoc et
in alopeciis. strumas discutiunt furfuresque in facie et
capitis manantia ulcera. decoctum ex his prodest suspi- 65.1
riosis et iocineri et lieni et felle subfusis et hydropicis.
stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio. secundas
cient et menstrua. sanguinem sistunt ex aceto aut rubi
suco poti. infantes quoque exulcerati perunguntur ex iis 5
cum rosaceo et vino.—(<V>irus folii <in> urina pueri in-
pubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum ventri mu-
lierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur.)—perdices et
gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum ad-
ditis, pecorique esse utilissimos. 10