Aliud adianto miraculum: aestate viret, bruma
|
22.62.1
|
non marcescit, aquas respuit, perfusum mersumve sicco
|
|
simile est—tanta dissociatio deprehenditur—, unde et
|
|
nomen a Graecis alioqui frutici topiario. quidam callitri-
|
|
chon vocant, alii polytric<hon>, utrumque ab effectu. tinguit
|
5
|
enim capillum et ad hoc decoquitur in vino cum semine
|
|
apii adiecto oleo copios<o>, ut crispum densumque faciat;
|
|
et defluere autem prohibet. duo genera eius: candidius
|
63.1
|
et nigrum breviusque. id, quod maius est, polytrichon,
|
|
aliqui trichomanes vocant. utrique ramuli nigro colore
|
|
nitent, foliis felicis, ex quibus inferiora aspera ac fusca
|
|
sunt, omnia autem contrariis pediculis, densa ex adverso
|
5
|
inter se, radix nulla. umbrosas petras parietumque asper-
|
|
gines ac fontium maxime specus sequitur et saxa manan-
|
|
tia, quod miremur, cum aquas non sentiat. calculos e
|
64.1
|
corpore mire pellit frangitque, utique nigrum, qua de
|
|
causa potius quam quod in saxis nasceretur a nostris
|
|
saxifragum appellatum crediderim. bibitur e vino qua<nt>um
|
|
terni decerpsere digiti. urinam cient, serpentium et ara-
|
5
|
neorum venenis resistunt, in vino decocti alvum sistunt.
|
|
capitis dolores corona ex his sedat. contra scolopendrae
|
|
morsus inlinuntur, crebro auferendi, ne peru<ra>nt; hoc et
|
|
in alopeciis. strumas discutiunt furfuresque in facie et
|
|
capitis manantia ulcera. decoctum ex his prodest suspi-
|
65.1
|
riosis et iocineri et lieni et felle subfusis et hydropicis.
|
|
stranguriae inlinuntur et renibus cum absinthio. secundas
|
|
cient et menstrua. sanguinem sistunt ex aceto aut rubi
|
|
suco poti. infantes quoque exulcerati perunguntur ex iis
|
5
|
cum rosaceo et vino.—(<V>irus folii <in> urina pueri in-
|
|
pubis tritum quidem cum aphronitro et inlitum ventri mu-
|
|
lierum, ne rugosus fiat, praestare dicitur.)—perdices et
|
|
gallinaceos pugnaciores fieri putant in cibum eorum ad-
|
|
ditis, pecorique esse utilissimos.
|
10
|