Estur et caucalis feniculo similis, brevi caule, 22.83.1
flore candido, cordi utilis. sucus quoque eius bibitur, sto-
macho perquam commendatus et urinae calculisque et
harenis pellendis et vesicae pruritibus. extenuat et lienis,
iocineris <r>eniumque pituitas. semen menses feminarum 5
adiuvat bilemque a partu siccat. datur et contra proflu-
via geniturae viris. Chrysippus et conceptionibus eam
putat conferre multum. bibitur in vino ieiunis. inlinitur
et contra venena marinorum, sicut Petrichus in carmine
suo significat. 10