Inter ea, quae temere manduntur, et boletos me- 22.92.1
rito posuerim, opimi quidem hos cibi, sed inmenso exemplo
in crimen adduct<o>s, veneno Tiberio Claudio principi per
hanc occasionem ab coniuge Agrippina dato, quo facto
illa terris venenum alterum sibique ante omnes Neronem 5
suum dedit. quorundam ex iis facile noscuntur venena
diluto rubore, rancido aspectu, livido intus colore, rimosa
stria, pallido per ambitum labro. non sunt haec in qui- 93.1
busdam, siccique et veri<s> similes, veluti guttas in vertice
albas ex tunica sua gerunt. vulvam enim terra ob hoc
prius gignit, ipsum postea in vulva, ceu in ovo est luteum.
nec tunicae minor gratia in cibo infantis boleti. rumpi- 5
tur haec primo nascente, mox increscente in pediculi cor-
pus absumitur, rarumque ut gemin<u>s ex uno pede. origo 94.1
prima causaque e limo et acescente suco madentis terrae
aut radicis fere g<l>andiferae, initioque spuma lentior, dein
corpus membranae simile, mox partus, ut diximus. illa
pernicialia quo<t> probandi alia ali<i>s <signa>! si caligari<s> cla- 5
vus ferrive aliqua robigo aut panni marcor adfuerit na-
scenti, omnem ilico sucum alienum saporemque in vene-
num concoqui deprehendisse qui nisi agrestes possunt
atque qui colligunt ipsi? alia vitia ne <hi> quidem, si ser- 95.1
pentis caverna iuxta fuerit, si patescentem primo adhala-
verit, capaci venenorum cognatione ad virus accipiendum.
itaque caveri conveniat prius, quam se condant serpentes.
signa erunt tot herbae, tot arbores fruticesque ab emersu 5
earum ad latebram usque vernantes et vel fraxini tantum
folia nec postea nascentia nec ante decidentia. et boletis
quidem ortus occasusque omnis intra dies septem est.