Laser e silphio profluens quo diximus modo 22.101.1
inter eximia naturae dona numeratum plurimis composi-
tionibus inseritur, per se autem algores excalfacit, potum
nervorum vitia extenuat. feminis datur in vino et lanis
mollibus admovetur vulvae ad menses ciendos. pedum 5
clavos circumscariphatos ferro mixtum cerae extrahit. uri-
nam ciet ciceris magnitudine dilutum. Andr<e>as spondet 102.1
copiosius sumptum nec inflationes facere et concoctioni
plurimum conferre senibus et feminis, item hieme quam
aestate utilius, et tum aquam bibentibus. cavendum, ne
qua sit exulceratio intus. ab aegritudine recreationi effi- 5
cax in cibo; tempestive enim datum cauteri<i> v<i>m optinet,
adsuetis etiam utilius quam expertibus. extera corporum 103.1
indubitatas confessiones habent: venena telorum et ser-
pentium extinguit potum; ex aqua vulneribus his circum-
linitur, scorpionum tantum plagis ex oleo, ulceribus vero
non maturescentibus cum farina hordeacia vel fico sicca, 5
carbunculis cum ruta vel cum melle vel per se visco
superlitum, ut haereat; sic <e>t ad canis morsus; excrescen-
tibus circa se<d>em cum <t>egmine punici mali ex aceto de-
coctum, clavis, qui volgo morticini appellantur, nitro mixto.
alopecias nitro ante subactas replet cum vino et croco 104.1
aut pipere ac murium fimo et aceto. perniones ex vino
fovet et ex oleo coctum; inponitur sic et callo, clavis pe-
dum superrasis; praecipuae utilitatis contra aquas malas,
pestilentes tractus vel dies; in tussi, uva; fellis veteri suf- 5
fusion<i>, hydropicis, raucitatibus; confestim enim purgat
fauces vocemque reddit. podagras in spongea dilutum 105.1
posca lenit. pleuriticis in sorbitione vinum poturis datur,
contractionibus, opisthotonicis ciceris magnitudine cera
circumlitum. in angina gargarizatur. anhelatoribus et in
tussi vetusta cum porro ex aceto datur; a<t> ex aceto his, 5
qui coagulum lactis sorbuerint, praecordiorum vitiis syn-
tecticis, comitialibus cum vino, in aqua mulsa linguae
paralysi. coxendicibus et lumborum doloribus cum de-
cocto melle inlinitur. non censuerim, quod auctores sua- 106.1
dent, cavernis dentium in dolore inditum cera includi,
magno experimento hominis, qui se ea de causa praecipi-
tavit ex alto. quippe tauros inflammat naribus inlitis, ser-
pentes avidissimas vini admixtum rumpit; ideo nec inungui 5
suaserim, cum Attico licet melle praecipiant. quas habeat
utilitates admixtum aliis, inmensum est referre, et nos
simplicia tractamus, quoniam in his naturam esse apparet,
in illis coniecturam saepius fallacem, nulli satis custodita
in mixturis concordia naturae ac repugnantia. qua de re 10
mox plura.