In mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. 22.110.1
duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae.
repentina despumato melle praeclaram utilitatem habet in
cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta, viribus recre-
andis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. 5
frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud
auctores, <de>co<c>tum bibendum alsiosis, item animi humilis
et praeparci, quos illi dixere micropsyc<h>os. ut est ratio 111.1
subtilitatis inmensae a Platone descendens, corpusculis
rerum levibus scabris, angulosis rotundis, magis aut minus
ad aliorum naturam accedentibus, ideo non eadem omni-
bus amara aut dulcia esse; sic et in lassitudine pronio- 5
res esse ad iracundiam et in siti. ergo et haec animi
asperitas, seu potius animae, dulciore suco mitigatur lenito
transitu spiritus et molliore facto meatu, ne scindat eun-
tem redeuntemque. experimenta in se cuique: nullius non
ira luctusque, tristitia et omnis animi impetus cibo mol- 10
litur, ideoque observanda sunt quae non solum corporum
medicinam, sed et morum habent.