Tres autem circuli supra dictis zonis in- 2.177.1
plexi inaequalitates temporum distingunt: solstitialis a parte
signiferi excelsissima nobis ad septentrionalem plagam ver-
sus, contraque ad alium polum brumalis, item medio am-
bitu signiferi orbis incedens aequinoctialis. 5
  Reliquorum quae miramur causa in ipsius ter-
rae figura est, quam globo similem et cum ea aquas is-
dem intellegitur argumentis. sic enim fit haut dubie, ut
nobis septentrionalis plagae sidera numquam occidant, con-
tra meridianae numquam oriantur, rursusque haec illis 10
non cernantur, attollente se contra medios visus terrarum
globo. septentriones non cernit Trogodytice et confinis 178.1
Aegyptus, nec canopum Italia et quem vocant Berenices
crinem, item quem sub Divo Augusto cognominavere Cae-
saris thronon, insignes ibi stellas. adeoque manifesto
adsurgens fastigium curvatur, ut canopus quartam fere 5
partem signi unius supra terram eminere Alexandriae in-
tuentibus videatur, eadem a Rhodo terram quodammodo
ipsam stringere, in Ponto omnino non cernatur, ubi ma-
xime sublimis septentrio. idem a Rhodo absconditur
magisque Alexandriae, in Arabia Novembri mense, prima 10
vigilia occultus, secunda se ostendit, in Meroë solstitio
vesperi paulisper apparet paucisque ante exortum arcturi
diebus pariter cum die cernitur. navigantium haec ma- 179.1
xime cursus deprehendunt, in alia adverso, in alia prono
mari, subitoque conspicuis atque ut e freto emergentibus,
quae in anfractu pilae latuere, sideribus. neque enim,
ut dixere aliqui, mundus hoc polo excelsiore se attollit— 5
aut undique cernerentur haec sidera—, verum haec ea-
dem quibusque proximis sublimiora creduntur eademque
demersa longinquis, utque nunc sublimis in deiectu positis
videtur hic vertex, sic in illam terrae devexitatem trans-
gressis illa se attollunt, residentibus quae hic excelsa fu- 10
erant, quod nisi in figura pilae accidere non posset.