LIBER XXIII
  Peracta cerealium in medendo quoque natura est 23.1.1
omniumque, quae ciborum aut florum odorumve gratia
proveniunt supina tellure. non cessit <i>is Pomona partes-
que medicas et pendentibus dedit, non contenta protegere
arborumque umbra alere quae diximus, immo velut indignata 5
plus auxili inesse his, quae longius a caelo abessent quae-
que postea coepissent; primum enim homini cibum fuisse
inde, et sic inducto caelum spectare, pascique et nunc ex
se posse sine frugibus. ergo, Hercule, artes in primis 2.1
dedit vitibus, non contenta delicias etiam et odores atque
unguenta omphacio et oenanthe ac massari, quae suis locis
diximus, nobiliter instruxisse. 'Plurimum, inquit, homini
voluptatis ex me est. ego sucum vini, liquorem olei 5
gigno, ego palmas et poma totque varietates, neque, ut
Tellus, omnia per labores, aranda tauris, terenda areis,
deinde saxis, ut quando quantove opere cibi fiant? at ex
me parata omnia nec cura laboranda, sed sese porrigentia
ultro et, si pigeat attingere, etiam cadentia'. certavit ipsa 10
secum plusque utilitatis causa genuit etiam quam voluptatis.