Simili modo tradunt in Syene oppido, quod 2.183.1
est supra Alexandriam quinque milibus stadium, solstiti die
medio nullam umbram iaci puteumque eius experimenti
gratia factum totum inluminari. ex quo apparere tum
solem illi loco supra verticem esse, quod et in India supra 5
flumen Hypasim fieri tempore eodem Onesicritus scribit.
constatque in Berenice urbe Trogodytarum, et inde stadiis
IIII DCCCXX in eadem gente Ptolemaide oppido, quod in
margine Rubri maris ad primos elephantorum venatus
conditum est, hoc idem ante solstitium quadragenis quinis 10
diebus totidemque postea fieri, et per eos XC dies in
meridiem umbras iaci. rursus in Meroë—insula haec 184.1
caputque gentis Aethiopum V milibus stadium a Syene in
amne Nilo habitatur—bis anno absumi umbras, sole
duodevicesimam tauri partem et quartam decimam leonis
tunc obtinente. in Indiae gente Oretum mons est Maleus 5
nomine, iuxta quem umbrae aestate in austrum, hieme in
septentrionem iaciuntur. quindecim tantum noctibus ibi
apparet septentrio. in eadem India Patalis, celeberrimo
portu, sol dexter oritur, umbrae in meridiem cadunt. sep- 185.1
tentrionem ibi Alexandro morante adnotatum prima tantum
parte noctis aspici. Onesicritus, dux eius, scripsit,
quibus in locis Indiae umbrae non sint, septentrionem
non conspici, et ea loca appellari ascia, nec horas dinume- 5
rari ibi. et tota Trogodytice umbras bis qua-
drag<e>n<is> quin<is> diebus in anno Eratosthenes in con-
trarium cadere prodidit. sic fit, ut vario lucis 186.1
incremento in Meroë longissimus dies XII horas aequinoc-
tiales et octo partes unius horae colligat, Alexandriae vero
XIIII horas, in Italia XV, in Britannia XVII, ubi aestate
lucidae noctes haut dubie <s>e promittunt, id quod cogit 5
ratio credi, solstiti diebus accedente sole propius verticem
mundi angusto lucis ambitu subiecta terrae continuos dies
habere senis mensibus noctesque e diverso ad brumam
remoto. quod fieri in insula Thyle Pytheas Massiliensis 187.1
scribit, sex dierum navigatione in septentrionem a Britan-
nia distante, quidam vero et in Mona, quae distat a Cama-
loduno Britanniae oppido circiter CC, adfirmant.
  Vmbrarum hanc rationem et quam vocant 5
gnomonicen invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri, de
quo diximus, discipulus, primusque horologium, quod ap-
pellant sciothericon, Lacedaemone ostendit.