Eadem nascentium causa terrarum est, 2.201.1
cum idem ille spiritus adtollendo potens solo non valuit
erumpere. nascuntur enim, nec fluminum tantum invectu,
sicut Echinades insulae ab Acheloo amne congestae maior-
que pars Aegypti a Nilo, in quam a Pharo insula noctis 5
et diei cursum fuisse Homero credimus, nec recessu
maris, sicuti o<li>m Cerceis. quod accidisse et in Ambraciae
portu decem milium passuum intervallo et Atheniensium
quinque milium ad Piraeeum memoratur. et Ephesius
quondam aedem Dianae adluebat. Herodoto quidem si 10
credimus, mare fuit supra Memphim usque ad Aethiopum
montes itemque a planis Arabiae, mare circa Ilium et tota
Teuthranie quaque campos intulerit Maeander.