Alterum genus rubi, in quo rosa nascitur, gignit 24.121.1
pilulam castaneae similem, calculosis praecipuo remedio—
alia est cynorrhoda, quam proximo dicemus volumine—;
cynosbaton, alii cynapanxin, alii neurospaston vo-
cant. folium habet vestigio hominis simile. fert et uvam 5
nigram, in cuius acino nervum habet, unde neurospastos
dicitur tota, alia quam cappari, quod medici cynosbaton
appellarunt. huius thyrsus ad remedia splenis et inflationes
conditus ex aceto manditur. nervus eius cum mastiche
Chia commanducatus os purgat. ruborum rosa alopecias 122.1
cum axungia emendat. mora capillum tingunt cum ompha-
cino oleo. flos mori messe colligitur; candidus pleur<i>ticis
praecipuus ex vino potus, item coeliacis. radix ad tertias
decocta alvum sistit et sanguinem, item dentes collutos 5
decocto. eodem suco foventur sedis atque genitalium ulcera.
cinis e radice reprimit uvam.