Quaedam vero terrae ad ingressus tremunt, 2.209.1
sicut in Gabiensi agro non procul urbe Roma iugera ferme
ducenta equitantium cursu; similiter in Reatino. quae-
dam insulae semper fluctuantur, sicut in agro Caecubo et
eodem Reatino, Mutinensi, Statoniensi, in Vadimonis lacu, 5
ad Cutilias aquas opaca silva, quae numquam die ac nocte
eodem loco visitur, in Lydia quae vocantur Calaminae,
non ventis solum, sed etiam contis quo libeat inpulsae,
multorum civium Mithridatico bello salus. sunt et in
Nymphaeo parvae, Sal<i>ares dictae, quoniam in symphoniae 10
cantu ad ictus modulantium pedum moventur. in Tar-
quiniensi lacu magno Italiae duae nemora circumferunt,
nunc triquetram figuram edentes, nunc rotundam conplexu
ventis inpellentibus, quadratam numquam.