Nunc subtexemus herbas mirabiles quidem, sed 24.138.1
minus claras, nobilibus in sequentia volumina dilatis.
  Centunculum vocant nostri, foliis ad similitudinem ca-
pitis paenularum, iacentem in arvis, Graeci clematidem,
egregii effectus ad sistendam alvum in vino austero. idem 5
sanguinem sistit tritus oxymelitis aut aquae calidae cyathis
V denarii unius pondere, sic et ad secundas mulierum
efficax.—Sed Graeci clematidas et alias habent, 139.1
unam quam aliqui aetiten vocant, alii laginen, nonnulli
tenuem scamoniam. ramos habet pedales, foliosos, non
dissimiles scamoniae, nisi quod nigriora minoraque sunt
folia. invenitur in vineis arvisque. estur ut olus cum 5
oleo ac sale; alvum ciet. eadem dysintericis cum lini se-
mine ex vino austero sorbetur. folia epiphoris inponuntur 140.1
cum polenta subposito udo linteolo. strumas inposita ad
suppurationem perducunt, deinde axungia adiecta percu-
rant; item haemorr<h>oida cum oleo viridi, phthisicos iuvant
cum melle. lactis quoque ubertatem faciunt in cibis et 5
infantibus inlita capillum alunt, ex aceto edentium vene-
rem stimulant.—Est alia clematis Aegyptia cogno- 141.1
mine, quae ab aliis daphnoides, ab aliis polygon<o>i<de>s vo-
catur, folio lauri, longa tenuisque, adversus serpentes et
privatim aspidas ex aceto pota efficax.