Multiplex etiamnum lunaris differentia, primumque
|
2.215.1
|
septenis diebus. quippe modici a nova ad dividuam
|
|
aestus, pleniores ab ea exundant plenaque maxime fervent.
|
|
inde mitescunt, pares ad septimam primis, iterumque alio
|
|
latere dividua augentur. in coitu solis pares plenae.
|
5
|
eadem in aquilonia et a terris longius recedente mitiores
|
|
quam cum in austros digressa propiore nisu vim suam exer-
|
|
cet. per octonos quo<s>que annos ad principia motus et paria
|
|
incrementa centesimo lunae revocantur ambitu. augent
|
|
ea cuncta solis annuis causis, duobus aequinoctiis maxime
|
10
|
tumentes et autumnali amplius quam verno, inanes vero
|
|
bruma et magis solstitio. nec tamen in ipsis quos dixi
|
216.1
|
temporum articulis, sed paucis post diebus, sicuti neque
|
|
in plena aut novissima, sed postea, nec statim ut lunam
|
|
mundus ostendat occultetve aut media plaga declinet, ve-
|
|
rum fere duabus horis aequinoctialibus serius, tardiore
|
5
|
semper ad terras omnium, quae geruntur in caelo, effectu
|
|
cadente quam visu, sicuti fulguris et tonitrus et fulminum.
|
|