Quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne effigie 25.9.1
quidem indicata et nudis plerumque nominibus defuncti,
quoniam satis videbatur potestates vimque demonstrare
quaerere volentibus. nec est difficilis cognitio: nobis certe,
exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari 5
scientia Antoni Castoris, cui summa auctoritas erat in
ea arte nostro aevo, visendo hortulo eius, in quo plurimas
alebat centesimum annum aetatis excedens, nullum cor-
poris malum expertus ac ne aetate quidem memoria aut
vigore concussis. neque aliud mirata magis antiquitas re- 10
perietur. inventa iam pridem ratio est praenuntians horas 10.1
—non modo dies ac noctes—solis lunaeque defectuum;
durat tamen tradita persuasio in magna parte vulgi, vene-
ficiis et herbis id cogi eamque unam feminarum scientiam
praevalere. certe quid non repleverunt fabulis Colchis 5
Media aliaeque, in primis Itala Circe dis etiam adscripta?
unde arbitror natum, ut Aeschylus e vetustissimis in 11.1
poetica refertam Italiam herbarum potentia proderet, mul-
tique Circeios, ubi habitavit illa, magno argumento etiam
nunc durante in Marsis, a filio eius orta gente, quoniam
esse domitores serpentium constat. 5
  Homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis
parens, multus alias in admiratione Circae, gloriam her-
barum Aegypto tribuit, cum etiam tum quae rigatur
Aegyptus illa non esset, postea fluminis limo invecta. herbas 12.1
certe Aegyptias a regis uxore traditas Helenae suae plu-
rimas narrat ac nobile illud nepenthes oblivionem tristitiae
veniamque adferens et ab Helena utique omnibus morta-
libus propinandum. primus autem omnium, quos memoria 5
novit, Orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post
eum Musaeus et Hesiodus polium herb<a>m in quantum
mirati s<i>nt diximus. Orpheus et Hesiodus suffi-
tiones commendavere. Homerus et alias nominatim herbas 13.1
celebrat, quas suis locis dicemus. ab eo Pythagoras
clarus sapientia primus volumen de effectu earum com-
posuit, Apollini, Aesculapio et in totum dis immortalibus
inventione et origine adsignata; composuit et Democritus, 5
ambo peragratis Persidis, Arabiae, Aethiopiae, Aegypti Magis,
adeoque ad haec attonita antiquitas fuit, ut adfirmaverit
etiam incredibilia dictu. Xanthus historiarum auctor in 14.1
prima earum tradit, occisum draconis catulum revocatum
ad vitam a parente herba, quam balim nominat, eadem-
que Tylonem, quem draco occiderat, restitutum saluti. et
Iuba in Arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit. 5
dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam,
cuius contactu inlatae ab alite, qua<m> retulimus, exiliret
cuneus a pastoribus arbori adactus. quae etiamsi fide
carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri
multum esse quod vero supersit. inde et plerosque ita 15.1
video existimare, nihil non herbarum vi effici posse, sed
plurimarum vires esse incognitas, quorum in numero fuit
Herophilus clarus medicina, a quo ferunt dictum, quas-
dam fortassis etiam calcatas prodesse. observatum certe 5
est, inflammari vulnera ac morbos superventu eorum, qui
pedibus iter confecerint.