A Graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem, 25.24.1
nec venenorum tantum, quoniam ea condicio vitae est,
ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque
M. Varro, Servium Clodium equitem Romanum magni-
tudine doloris in podagra coactum veneno crura perunxisse 5
et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea
parte corporis. sed quae fuit venia monstrandi qua mentes 25.1
solverentur, partus eliderentur, multaque similia? ego nec
abortiva dico ac ne amatoria quidem, memor Lucullum
imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica
portenta, nisi ubi cavenda sunt aut coarguenda, in primis 5
fide eorum damnata. satis operae fuerit abundeque prae-
statum vitae salutares dixisse, * * * ac postea inventas.