| Invenit et patrum nostrorum aetate rex Iuba | 25.77.1 |
| quam appellavit Euphorbeam medici sui nomine. frater is | |
| fuit Musae, a quo divum Augustum conservatum indica- | |
| vimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa | |
| corpora adstringere; antea non erat mos nisi calida tan- | 5 |
| tum lavari, sicut apud Homerum etiam invenimus. sed | 78.1 |
| Iubae volumen quoque extat de ea herba et clarum | |
| praeconium. invenit eam in monte Atlante, specie t<hy>rsi, | |
| foliis acanthinis. vis tanta est, u<t> e longinquo sucus ex- | |
| cipiatur incisa conto; subitur excipulis ventriculo haedino. | 5 |
| umor lactis videtur deflue<ns>; siccatus cum coiit, turis | |
| effigiem habet. qui colligunt, clarius vident. contra ser- | |
| pentes medetur quacumque parte percussa vertice inciso | |
| et medicamento addito ibi. Gaetuli, qui legunt, taedio | 79.1 |
| lacte adulterant, sed discernitur igni; id enim, quod sin- | |
| cerum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra | |
| hunc sucum est qui in Gallia fit ex herba chamelaea, gra- | |
| num cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam | 5 |
| levi gustu os accensum diu detinens et magis ex inter- | |
| vallo, donec fauces quoque siccet. |