Altissimum mare XV stadiorum Fabianus 2.224.1
tradit. alii in Ponto ex adverso Coraxorum gentis—vo-
cant Bathea Ponti—trecentis fere a continente stadiis
inmensam altitudinem maris tradunt, vadis numquam
repertis. mirabilius id faciunt aquae dulces 5
iuxta mare ut fistulis emicantes. nam nec aquarum natura
miraculis cessat. dulces mari invehuntur, leviores haut
dubie; ideo et marinae, quarum natura gravior, magis in-
vecta sustinent. quaedam vero et dulces inter se supermeant
alias, ut in Fucino lacu invectus <Pitonius> amnis, in Lario 10
Addua, in Verbanno Ticinus, in Benaco Mincius, in Sebinno
Ollius, in Lemanno Rhodanus: hic trans Alpis, superiores
in Italia, multorum milium transitu hospitali suas tantum
nec largiores quam intulere aquas evehentes. proditum
hoc et in Oronte amne Syriae multisque aliis. quidam 225.1
vero odio maris ipsa subeunt vada, sicut Arethusa, fons
Syracusanus, in quo redduntur iacta in Alpheum, qui per
Olympiam fluens Peloponnesiaco litori infunditur. subeunt
terras rursusque redduntur Lycus in Asia, Erasinus in 5
Argolica, Tigris in Mesopotamia et, quae in Aesculapi fonte
Athenis mersa sunt, in Phalerico redduntur. et in Atinate
campo fluvius mersus post XX milia passuum exit et in
Aquileiensi Timavus. nihil in Asphaltite Iudaeae lacu, qui 226.1
bitumen gignit, mergi potest nec in Armeniae maioris
Aretissa; is quidem nitrosus pisces alit. in Sallentino
iuxta oppidum Manduriam lacus, ad margines plenus,
neque exhaustis aquis minuitur neque infusis augetur. in 5
Ciconum flumine et in Piceno lacu Velino lignum deiectum
lapideo cortice obducitur et in Surio Colchidis flumine
adeo, ut lapidem plerumque durans adhuc integat cortex.
similiter in flumine Silero ultra Surrentum non virgulta
modo inmersa, verum et folia lapidescunt, alias salubri 10
potu eius aquae. in exitu paludis Reatinae saxum crescit
[et in Rubro mari oleae virentesque frutices enascuntur].