In Falisco omnis aqua pota candidos boves facit, in 2.230.1
Boeotia amnis Melas oves nigras, Cephisus ex eodem lacu
profluens albas, rursus nigras Penius rufasque iuxta Ilium
Xanthus, unde et nomen amni. in Ponto fluvius A<xi>aces
rigat campos, in quibus pastae nigro lacte equae gentem 5
alunt. in Reatino fons Neminie appellatus alio atque alio
loco exoritur, annonae mutationem significans. Brundisi
in portu fons incorruptas praestat aquas navigantibus.
L<y>ncestis aqua quae vocatur acidula vini modo temulentos
facit; item in Paphlagonia et in agro Caleno. Andro in 231.1
insula templo Liberi patris fontem nonis Ianuariis semper
vini saporem fu<nd>ere Mucianus ter consul credit. dies
Θεοδοσία vocatur. iuxta Nonacrim in Arcadia Styx, nec
odore differens nec colore, pota ilico necat; item in Liberoso 5
Taurorum colle tres fontes sine remedio, sine dolore mor-
tiferi. in Carrinensi Hispaniae agro duo fontes iuxta
fluunt, alter omnia respuens, alter obsorbens. in eadem
gente alius aurei coloris omnes ostendit pisces, nihil extra
illam aquam differentes. in Comensi iuxta Larium lacum 232.1
fons largus horis singulis semper intumescit ac residit.
in Cydonea insula ante Lesbum fons calidus vere tantum
fluit. lacus Sannaus in Asia circa nascente absinthio
inficitur. Colophone in Apollinis Clarii specu lacuna est, 5
cuius potu mira redduntur oracula, bibentium breviore
vita. amnes retro fluere et nostra vidit aetas Neronis
principis supremis, sicut in rebus eius rettulimus.