Iam omnes fontes aestate quam hieme gelidiores esse
|
2.233.1
|
quem fallit? sicut illa permira naturae opera, aes ac
|
|
plumbum in massa mergi, dilatatum fluitare, eiusdemque
|
|
ponderis alia sidere, alia invehi, onera in aqua facilius
|
|
moveri, Syrium lapidem quamvis grandem innatare eun-
|
5
|
demque comminutum mergi, recentia cadavera ad vadum
|
|
labi, intumescentia attolli, inania vasa haud facilius quam
|
|
plena extrahi; pluvias salinis aquas dulciores esse quam
|
|
reliquas, nec fieri salem nisi admixtis dulcibus; marinas
|
234.1
|
tardius gelari, celerius accendi; hieme mare calidius esse,
|
|
autumnale salsius; omne oleo tranquillari, et ob id uri-
|
|
nantes ore spargere, quoniam mitiget naturam asperam
|
|
lucemque deportet; nives in alto mari non cadere; cum
|
5
|
omnis aqua deorsum feratur, exilire fontes atque etiam
|
|
in Aetnae radicibus, flagrantis in tantum, ut quinquagena,
|
|
centena milia passuum harenas flammarum globo eructet.
|
|
namque et ignium, quod est naturae quartum ele-
|
235.1
|
mentum, reddamus aliqua miracula, sed primum ex aquis.
|
|
In urbe Commagenes Samosata stagnum
|
|
est emittens limum—maltham vocant—flagrantem. cum
|
|
quid attigit solidi, adhaeret; praeterea tactu et sequitur
|
5
|
fugientes. sic defendere muros oppugnante Lucullo: flag-
|
|
rabat miles armis suis. aquis et accenditur; terra tantum
|
|
restingui docuere experimenta. similis est
|
|
natura naphthae. ita appellatur circa Babylonem et in
|
|
Austacenis Parthiae profluens bituminis liquidi modo. huic
|
10
|
magna cognatio ignium, transiliuntque in eam protinus
|
|
undecumque visam. ita ferunt a Medea paelicem crematam,
|
|
postquam sacrificatura ad aras accesserat, corona igne
|
|
rapto. verum in montium miraculis ardet
|
236.1
|
Aetna noctibus semper tantoque aevo materia ignium
|
|
sufficit, nivalis hibernis temporibus egestumque cinerem
|
|
pruinis operiens. nec in illo tantum natura saevit exustionem
|
|
terris denuntians: flagrat in Phaselitis mons Chimaera,
|
5
|
et quidem inmortali diebus ac noctibus flamma; ignem
|
|
eius accendi aqua, extingui vero terra aut f<im>o Cnidius
|
|
Ctesias tradit. eadem in Lycia Hephaesti montes taeda
|
|
flammante tacti flagrant, et adeo ut lapides quoque rivorum
|
|
et harenae in ipsis aquis ardeant, aliturque ignis ille
|
10
|
pluviis; baculo si quis ex iis accenso traxerit sulcum,
|
|
rivos ignium sequi narrant. flagrat in Bactris Cophanti
|
|
noctibus vertex. flagrat in Medis et in <S>itta<c>ene confinio
|
237.1
|
Persidis, Susis quidem ad Turrim Albam XV caminis,
|
|
maximo eorum et interdiu, campus. Babylone flagrat <e>
|
|
quadam veluti piscina iugeri magnitudine, Aethiopum iuxta
|
|
Hesperu montem stellarum modo campi noctu; similiter
|
5
|
in Megalopolitanorum agro. nam si intermisit ille iucundus
|
|
frondemque densi supra se nemoris non adurens et iuxta
|
|
gelidum fontem semper ardens Nymphaei crater, dira
|
|
Apolloniatis suis portendit, ut Theopompus tradidit;
|
|
augetur imbribus egeritque bitumen temperandum fonte illo
|
10
|
ingustabili, <et> alias omni bitumine dilutius. sed quis haec
|
|
miretur? in medio mari Hiera <et Lipara> insulae Aeoliae
|
238.1
|
iuxta Italiam cum ipso mari arsere per aliquot dies sociali
|
|
bello, donec legatio senatus piavit. maximo tamen ardet
|
|
incendio Theon ochema dictum Aethiopum iugum torren-
|
|
tesque solis ardoribus flammas egerit. tot locis, tot in-
|
5
|
cendiis rerum natura terras cremat!
|
|