Praeterea cum sit huius unius elementi 2.239.1
ratio fecunda seque ipsa pariat et minimis crescat a scintillis,
quid fore putandum est in tot rogis terrae? quae est illa
natura, quae voracitatem in toto mundo avidissimam sine
damno sui pascit? addantur his sidera innumera ingens- 5
que sol, addantur humani ignes et lapidum quoque insiti
naturae attrit<i>que inter se ligni, iam nubium et origines
fulminum: excedet profecto miracula omnia ullum diem
fuisse, quo non cuncta conflagrarent, cum specula quoque
concava adversa solis radiis facilius etiam accendant quam 10
ullus alius ignis. quid quod innumerabiles parvi, sed 240.1
naturales, scatent? in Nymphaeo exit e petra flamma, quae
pluviis accenditur; exit et ad aquas Scantias, haec quidem
invalida, cum transit, nec longe in alia durans materia—
viret aeterno hunc fontem igneum contegens fraxinus—; 5
exit in Mutinensi agro statis Volcano diebus. reperitur
apud auctores subiectis Ariciae arvis, si carbo deciderit,
ardere terram, in agro Sabino et Sidicino unctum flagrare
lapidem, in Sallentino oppido Gnatia inposito ligno in sa-
xum quoddam ibi sacrum protinus flammam existere, in 10
Laciniae Iunonis ara sub diu sita cinerem inmobilem esse
perflantibus undique procellis; quin et repentinos existere 241.1
ignes et in aquis et in corporibus, etiam humanis: Trasi-
menum lacum arsisse totum; Servio Tullio dormienti in
pueritia ex capite flammam emicuisse, L. Marcio in Hispa-
nia interemptis Scipionibus contionanti et milites ad ul- 5
tionem exhortanti arsisse simili modo Valerius Antias
narrat. plura mox et distinctius; nunc enim quadam
mixtura rerum omnium exhibentur miracula. verum egressa
mens interpretationem naturae festinat legentium animos
per totum orbem veluti manu ducere. 10