| Super omnia adiuvere eum magicae vanitates | 26.18.1 |
| in tantum evectae, ut abrogare herbis fidem cunctis pos- | |
| sent: Aethiopide herba amnes ac stagna siccari; on<othu- | |
| ri>dis tactu clausa omnia aperiri; Achaemenide coniecta | |
| in aciem hostium trepidare agmina ac terga verti; latacen | 5 |
| dari solitam a Persarum rege legatis, ut, quocumque ve- | |
| nissent, omnium rerum copia abundarent, ac multa similia. | |
| ubinam istae fuere, cum Cimbri Teutonique terribili Marte | 19.1 |
| ulularent aut cum Lucullus tot reges Magorum paucis | |
| legionibus sterneret? curve Romani duces primam semper | |
| in bellis commerciorum habuere curam? cur Caesaris | |
| miles ad Pharsaliam famem sensit, si abundantia omnis | 5 |
| contingere unius herbae felicitate poterat? non satius fuit | |
| Aemilianum Scipionem Carthaginis portas herba patefacere | |
| quam machinis claustra per tot annos quatere? siccentur | |
| hodie Meroide Pomptinae paludes tantumque agri subur- | |
| banae reddatur Italiae! nam quae apud eundem Demo- | 10 |
| critum invenitur compositio medicamenti, quo pulchri | |
| bonique et fortunati gignantur liberi, cui umquam Persa- | |
| rum regi tales dedit? mirum esset profecto hucusque pro- | 20.1 |
| vectam credulitatem antiquorum saluberrimis ortam initiis, | |
| si in ulla re modum humana ingenia novissent atque non | |
| hanc ipsam medicinam ab Asclepiade repertam proba- | |
| turi suo loco essemus evectam ultra Magos etiam. haec | 5 |
| est omni in re animorum condicio, ut a necessariis orsa | |
| primo cuncta pervenerint ad nimium. igitur demonstra- | |
| tarum priore libro herbarum reliquos effectus reddemus, | |
| adicientes ut quasque ratio dictabit. |