Pars nostra terrarum, de qua memoro, 2.242.1
ambienti, ut dictum est, oceano velut innatans longissime
ab ortu ad occasum patet, hoc est ab India ad Herculis
columnas Gadibus sacratas <³⁰LXXXV>³⁰ LXXVIII p., ut Arte-
midoro auctori placet, ut vero Isidoro, <³⁰XCVIII>³⁰ XVIII. 5
Artemidorus adicit amplius a Gadibus circuitu Sacri
promunturii ad promunturium Artabrum, quo longissime
frons procurrat Hispaniae, DCCCCXCI D. mensura currit 243.1
duplici via: a Gange amne ostioque eius, quo se in E<o>um
oceanum effundit, per Indiam Parth<y>enenque ad Myriandrum
urbem Syriae in Issico sinu positam <³⁰LII>³⁰ XV, inde pro-
xima navigatione Cyprum insulam, Patara Lyciae, Rhodum, 5
Astypalaeam in Carpathio mari insulam, Taenarum Laco-
nicae, Lilybaeum Siciliae, Caralim Sardiniae <³⁰XXI>³⁰ XIII,
deinde Gades <³⁰XII>³⁰ L, quae mensura universa ab Eo<o> mari
efficit <³⁰LXXXV>³⁰ LXXVIII. alia via, quae certior <e>t iniri 244.1
terreno maxime potest, a Gange ad Eu<ph>raten amnem
<³⁰LI>³⁰ LXIX, inde Cappadociae Mazaca CCXLIIII, inde per
Phrygiam, Cariam, Ephesum CCCCXCVIIII, ab Epheso per
Aeg<a>eum pelagus Delum CC, Isthmum CCXII D, inde terra 5
[et Laconico mari] et Corinthiaco sinu Patras Peloponnesi
<X>C, Leucadem LXXXVII D, Corcyram totidem, Acroce-
raunia <L>XXXII D, Brundisium LXXXVII D, Romam CCCLX,
Alpes usque ad <S>cingomagum vicum DXVIIII, per Galliam
ad Pyrenaeos montes Illiberim CCCCL<X>VI<II>, ad oceanum 10
et Hispaniae oram DCCCXXXI, traiectu Gadis VII D, quae
mensura Artemidori ratione <³⁰LXXXIX>³⁰ X<L>V efficit.