Dipsacos folia habet lactucae bullasque spinosas
|
27.71.1
|
in dorsi medio, caulem II cubitorum iisdem spinis horri-
|
|
dum, genicula eius binis foliis amplectentibus concavo
|
|
alarum sinu, in quo subsistit ros salsus. in cacumine
|
|
capitula sunt echinata spinis. nascitur in aquosis. sanat
|
5
|
rimas sedis, item fistulas decocta in vino radice usque,
|
|
dum sit crassitudo cerae, ut possit in fistulas collyrium
|
|
mitti, item verrucas omnium generum. quidam et alarum,
|
|
quas supra diximus, sucum inlinunt <i>is.—Dryopteris
|
72.1
|
felici similis in arboribus nascitur, tenui foliorum sub-
|
|
dulcium incisura, radice hirsuta. vis ei caustica, et ideo
|
|
psilotrum est radix tusa, inlinitur enim usque, dum su-
|
|
dores evocet, iterum et tertium ita, ne sudor abluatur.—
|
5
|
Dra<b>e phono similis herba est, cauliculis tenuibus,
|
73.1
|
cubitalibus, circumdatis utrimque foliis pollicari ampli-
|
|
tudine, qualia oxymyrsines, sed candidioribus mollioribus-
|
|
que, flore candido sabuci. edunt cauliculos decoctos, se-
|
|
mine vero eius pro pipere utuntur.
|
5
|