Rhecoma adfertur ex <i>is quae supra Pontum 27.128.1
sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior
paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem
trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita
collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epi- 5
phoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et
alia liventia ex aceto. farina eius inspergitur contra ca- 129.1
coëthe et sanguinem reicientibus drachmae pondere in
aqua, dysintericis autem et coeliacis, si febri careant, in
vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antece-
dente madefacta. datur et decoctum eius bibendum du- 5
plici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi de-
volutis. si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid 130.1
et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur;
sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item
hepaticis, splenicis, ischiadicis. a<t> renium vitia, suspiria,
orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo III obolis 5
potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto
inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones,
febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravi-
tates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et
convolsiones.—Circa Ariminum nota est herba 131.1
quam resedam vocant. discutit collectiones inflammationes-
que omnes. qui curant ea, addunt haec verba: "Reseda,
morb<o>s reseda; scisne, scisne, quis hic pullus
egerit radices? nec caput nec pedes habeat." haec 5
ter dicunt totiensque despuunt.
  Stoechas in insulis tantum eiusdem nominis
gignitur, odorata herba, coma hysopi, amara gustu. menses
ciet potu, pectoris dolores levat. antidotis quoque misce-
tur.—Solanum Graeci στρύχνον vocant, ut 132.1
tradit Cornelius Celsus. huic vis reprimendi refri-
gerandique.—Smyrnion caulem habet apii, folia 133.1
latiora et maxime circa stolones multos, quorum a sinu
exiliunt, pinguia et ad terram infracta, odore medicato
cum quadam acrimonia iucund<o>, colore in luteum langue-
scente, capitibus caulium orbiculatis ut apii, semine ro- 5
tundo nigroqu<e>; arescit incipiente aestate. radix quoque
odorata, gustu acri mordet, sucosa, mollis. cortex eius
foris niger, intus pallidus. odor murrae habet qualitatem,
unde et nomen. nascitur et in saxosis collibus et in ter- 134.1
renis. usus eius calfacere, extenuare. urinam et menses
cient folia et radix et semen. alvum sistit. radix col-
lectiones et suppurationes non veteres, item duritias discutit
inlita, prodest et contra phalangia ac serpentes admixto 5
cachry aut polio aut melissophyllo in vino pota, sed parti-
culatim, quoniam universitate vomitiones movet; qua de
causa aliquando cum ruta datur. medetur tussi et ortho- 135.1
pnoeae semen vel radix, item thoracis aut lienis aut re-
nium aut vesicae vitiis, radix autem ruptis, convolsis.
partus quoque adiuvat et secundas pellit. datur et ischia-
dicis cum crethmo in vino. sudores ciet et ructus, ideo 5
inflationem stomachi discutit. vulnera ad cicatricem per-
ducit. exprimitur et sucus radici utilis feminis et thoracis 136.1
praecordiorumque desideriis, calfacit enim et concoquit et
purgat. semen peculiariter hydropicis datur potu<i>, quibus
et sucus inlinitur. et <in> malagmate cortice arido et ad
obsonia utuntur cum mulso et oleo et garo, maxime in 5
elixis carnibus.—Sinon concoctiones facit, sapore simil-
lima piperi. eadem in dolore stomachi efficax.