Sunt et gentium differentiae non mediocres, 27.145.1
sicut accipimus de taeniis lumbricisque, inesse Aegypti,
Arabiae, Syriae, Ciliciae populis, e diverso <T>hreciae, Phry-
giae omnino non innasci. minus id mirum quam quod
in confinio Atticae et Boeotiae Thebanis innascuntur, cum 5
absint Atheniensibus. quae contemplatio aufert nos ad 146.1
ipsorum animalium naturas ingenitasque iis vel certiores
morborum omnium medicinas. rursus enim <cu>m re<ru>m
parens nullum animal ad hoc tantum, ut pasceretur aut
alia satiaret, nasci voluit artesque salutares inseruit et 5
visceribus, quippe cum surdis etiam rebus insereret, tum
vero illa animae auxilia praestantissima ex alia anima esse
voluit, contemplatione ante cuncta mirabili.