Leonis adipes cum rosaceo cutem in facie custo- 28.89.1
diunt a vitiis candoremque; sanant et adusta nivibus arti-
culorumque tumores. Magorum vanitas perunctis adipe eo
faciliorem gratiam apud populos regesve promittit, praecipue
tamen eo pingui, quod sit inter supercilia, ubi esse nullum 5
potest. similia dentis, maxime a dextera parte, villique e 90.1
rostro inferiore promissa sunt. fel aqua addita claritatem
oculis inunctis facit et cum adipe eiusdem comitiales morbos
discutit levi gustu et ut protinus qui sumpsere cursu id
digerant. cor in cibo sumptum quartanis medetur; adips 5
cum rosaceo cotidianis febribus. perunctos eo bestiae fu-
giunt; resistere etiam insidiis videtur.