Veneficiis rostrum lupi resistere inveteratum aiunt 28.157.1
ob idque villarum portis praefigunt. hoc idem praestare
et pellis e cervice solida manica existimatur, quippe tanta
vis est animalis praeter ea, quae retulimus, ut vestigia
eius calcata equis adferant torporem.—Iis, qui 158.1
argentum vivum biberint, lardum remedio est.—Asinino
lacte poto venena restinguntur, peculiariter si hyoscyamum
potum sit aut viscum aut cicuta aut lepus marinus aut
opocarpatum aut cer<uss>a aut dorycnium et si coagulum 5
alicui nocuerit, nam id quoque venenum est in prima
lactis coagulatione. multos et alios usus eius dicemus,
sed meminisse oportebit recenti utendum aut non multo
postea tepefacto; nullum enim celerius evanescit. ossa
quoque asini confracta et decocta contra leporis marini 10
venenum dantur. omnia eadem onagris efficaciora.—De 159.1
equiferis non scripserunt Graeci, quoniam terrae illae non
gignebant, verum tamen fortiora omnia eadem quam in
equis intellegi debent. lacte equino venena leporis marini
et toxica expugnantur. nec uros aut bisontes habuerunt 5
Graeci in experimentis, quamquam bove fero refertis In-
diae silvis; <p>r<o> portione tamen eadem efficaciora omnia ex
his credi par est. sic quoque lacte bubulo cuncta venena 160.1
expugnari tradunt, maxime supra dicta et si ephemerum
inpactum sit aut si cantharides datae; omnia vomitione
egeri, sic et caprino iure cantharidas. contra ea vero,
quae exulceratione enecant, sebum vitulinum vel bubulum 5
auxiliatur. nam contra sanguisugas potas butyrum re-
medio est cum aceto ferro calefacto, quod et per se prod-
est contra venena, nam si oleum non sit, vicem eius re-
praesentat. multipedae morsus cum melle sanat. omasi 161.1
quoque iure poto venena supra dicta expugnari putant,
privatim vero aconita et cicutas, itemque vitulino sebo.—
Caprinus caseus recens <i>is, qui viscum biberint, lac contra
cantharidas remedio est, contra ephemeri potum cum ta- 5
minia uva. sanguis caprinus decoctus cum medulla contra
toxica venena sumitur, haedinus contra reliqua, coagulum 162.1
haedi contra viscum et chamaeleonem album sanguinemque
taurinum, contra quem et leporis coagulum est ex aceto,
contra pastinacam vero et omnium marinorum ictus vel
morsus coagulum leporis vel haedi vel agni drachmae pon- 5
dere ex vino. leporis coagulum et contra venena additur
antidotis. papilio quoque lucernarum luminibus advolans
inter mala medicamenta numeratur; huic contrarium est
iocur caprinum, sicut fel veneficiis ex mustella rustica
factis. hinc deinde praevertemur ad genera morborum. 10