Oculorum epiphoras bubulo sebo cum oleo cocto 28.167.1
inlinunt; cervini cornus cinere scabritias <ex> eodem in-
ungu<u>n<t>, mucrones autem ipsos efficaciores putant. lupi
excrementis circumlini suffusiones prodest, cinere eorum
cum Attico melle inungui obscuritates, item felle ursino, 5
epinyctidas adipe apruno cum rosaceo. ungulae asininae
cinis inunctus e suo lacte oculorum cicatrices et albu-
gines tollit. medulla bubula e dextro crure priore trita 168.1
cum fuligine pilis et palpebrarum vitiis angulorumque
occurrit—calliblephari modo fuligo in hoc usu tem-
peratur, optime e<l>lychnio papyraceo oleoque sesamino
fuligine in novum vas pinnis detersa—, efficacissime 5
tamen evolsos ibi pilos coercet. felle tauri cum ovi albo
collyria fiunt, aquaque dissoluta inungunt per quadriduum.
sebum vituli cum anseris adipe et ocimi suco genarum 169.1
vitiis aptissimum est. eiusdem medullae cum pari pondere
cerae et olei vel rosacei addito ovo duritiae genarum in-
linuntur. caseo molli caprino inposito ex aqua calida epi-
phorae sedantur; si tumor sit, ex melle; utrumque sero 5
calido fovendum. sicca lippitudo lumbulis suum exustis
atque contritis et inpositis tollitur. capras negant lippire, 170.1
quoniam quasdam herbas ed<i>nt, item dorcadas; ob id
fimum earum cera circumdatum nova luna devorari iubent.
et quoniam noctu quoque aeque cernant, sanguine hircino
lusciosos sanari putant, nyctalopas a Graecis dictos, caprae 5
vero iocinere in vino austero decocto. quidam inassati
iocineris sanie inungunt aut felle caprae, carnesque vesci
eas et, dum coquantur, oculos vaporari <i>is praecipiunt; id
quoque referre arbitrantur, ut rutili coloris fuerit. volunt 171.1
et suffiri oculos iocinere in ollis decocto, quidam inassato.
fel quidem caprinum pluribus modis adsumunt, cum melle
contra caligines, cum veratri candidi tertia parte contra
glaucomata, cum vino contra cicatrices et albugines et 5
caligines et pterygia et argema, ad palpebras vero evolso
prius pilo cum suco oleris ita, ut unctio inarescat, contra
ruptas tuniculas cum lacte mulieris. ad omnia invetera- 172.1
tum fel efficacius putant. nec abdicant fimum ex melle
inlitum epiphoris, contraque dolores medullam, item pul-
monem leporis, et ad caligines fel cum passo aut melle.
lupino quoque adipe vel medulla suum fricari oculos contra 5
lippitudines praecipiunt. nam vulpinam linguam habentes
in armilla lippituros negant.