Dentes mobiles confirmat cervini cornus cinis 28.178.1
doloresque eorum mitigat, sive infricentur sive colluantur.
quidam efficaciorem ad omnes eosdem usus crudi cornus
farinam arbitrantur. dentifricia utroque modo fiunt. ma-
gnum remedium est et in luporum capitis cinere. certum 5
est in excrementis eorum plerumque inveniri ossa; haec
adalligata eundem effectum habent, item leporina coagula
per aurem infusa contra dolores. et capitis eorum cinis
dentifricium est adiectoque nardo mulcet graveolentiam
oris. aliqui murinorum capitum cinerem miscuisse malunt. 179.1
reperitur in latere leporis os acui simile; hoc scari<ph>are
dentes in dolore suadent. talus bubulus accensus eos, qui
labent cum dolore, admotus confirmat; eiusdem cinis cum
murra dentifricium est. ossa quoque ex ungulis suum 5
combusta eundem usum praebent, item ossa ex acetabulis
pernarum, circa quae coxendices vertuntur. isdem sanari 180.1
demissis in fauces iumentorum verminationes notum est,
sed et combustis dentes confirmari, asinino quoque lacte
percussu vexatos aut dentium eiusdem cinere, item lichene
equi cum oleo infuso per aurem. est autem hoc non 5
hippomanes, quod alioqui noxium omitto, sed in equorum
genibus ac super ungulas. praeterea in corde equorum 181.1
invenitur os dentibus caninis maximis simile; hoc scari-
<ph>ari dolorem aut exempto dente mortui equi maxillis ad
numerum eius, qui doleat, demonstrant. equarum virus a
coitu in ellychniis accensum Anaxilaus prodidit <lichenis> 5
equinorum capitum v<ire>s repraesentare monstrifice, simi-
liter ex asinis. nam hippomanes tantas in veneficio vires
habet, ut adfusum aeris mixturae in effigiem equae
Olympiae admotos mares equos ad rabiem coitus agat.
medetur dentibus et fabrile glutinum in aqua decoctum 182.1
inlitum et mox paulo detractum ita, ut confestim conluantur
vino, in quo decocti sint cortices mali Punici dulcis. ef-
ficax habetur et caprino lacte conlui dentes vel felle tau-
rino. talorum caprae recentium cinis dentifricio placet et 5
omnium fere villaticarum quadrupedum, ne saepius eadem
dicantur.