Singilis fluvius, in Baetim quo dictum est ordine in- 3.12.1
rumpens, Astigitanam coloniam adluit, cognomine Augustam
Firmam, ab ea navigabilis. huius conventus sunt reliquae
coloniae inmunes Tucci quae cognominatur Augusta Gemella,
Ituci quae Virtus Iulia, Vcubi quae Claritas Iulia, Vrso quae 5
Gen<eti>va Vrbanorum, inter quae fuit Munda, cum Pompeio
filio rapta; oppida libera Astigi vetus, Ostippo; stipendiaria
Callet, Callicula, Castra Gemina, Ilipula Minor, Marruca,
Sacrana, Obulcula, Oningi, Sabora, Ventip<p>o. Maenubam
amnem, et ipsum navigabilem, haut procul accolunt <O>lontigi, 10
<L>aelia, Lastigi.