Lacte bubulo aut caprino tonsillae et arteriae ex- 28.189.1
ulceratae iuvantur. gargarizatur tepidum, ut est usus, ex-
pressum aut calefactum. caprinum utilius cum malva de-
coctum et sale exiguo. linguae exulcerationi et arteriarum
prodest ius omasi gargarizatum, tonsillis autem privatim 5
renes vulpium aridi cum melle triti inlitique, anginae fel
taurinum vel caprinum cum melle, iocur melis ex aqua.
oris gravitatem ulceraque butyrum emendat. spinam 190.1
aliudve quid faucibus adhaerens felis extrinsecus fimo per-
fricatis aut reddi aut delabi tradunt. strumas discutit fel
aprunum vel bubulum tepidum inlitum—nam coagulum
leporis e vino in linteolo exulceratis dumtaxat inponitur—, 5
discutit et ungulae asini vel equi cinis ex oleo vel aqua 191.1
inlitus et urina calefacta et bovis ungulae cinis ex aqua,
fimum quoque fervens ex aceto, item sebum caprinum
cum calce aut fimum ex aceto decoctum, testes volpini.
prodest et sapo, Galliarum hoc inventum rutilandis ca- 5
pillis. fit ex sebo et cinere, optimus fagino et caprino,
duobus modis, spissus ac liquidus, uterque apud Germanos
maiore in usu viris quam feminis.