Sedis vitiis praeclare prodest fel ursinum cum 28.216.1
adipe; quidam adiciunt spumam argenti ac tus. prodest
et butyrum cum adipe anserino ac rosaceo; modum ipsae
res statuunt, ut sint inlitu faciles. praeclare medetur et
taurinum fel in linteolis concerptis rimasque perducit ad 5
cicatricem. inflationibus in ea parte sebum vituli, maxime
ab inguinibus, cum ruta; ceteris vitiis medetur sanguis
caprinus cum polenta, item fel caprinum condylomatis per
se, item fel lupinum ex vino. panos et apostemata in 217.1
quacumque parte sanguis ursinus discutit, item taurinus
aridus tritus. praecipuum tamen remedium traditur in
calculo onagri, quem dicitur, cum interficiatur, reddere
urina liquidiorem initio, sed in terra spissantem se; hic 5
adalligatus femini omnes impetus discutit omnique suppu-
ratione liberat. est autem rarus inventu nec ex omni
onagro, sed m<ir>e celebra<nt> remedio. prodest et urina asini
cum melanthio et ungulae equinae cinis cum oleo et aqua
inlitus, sanguis equi, praecipue admissarii, sanguis bubulus, 10
item fel. caro quoque eosdem effectus habet calida in- 218.1
posita et ungulae cinis ex aqua aut melle, urina caprarum,
hircorum quoque carnes in aqua decoctae aut fimum ex
<i>is cum melle decoctum, fel verrinum, urina suum in lana
inposita.—Femina adteri adurique equitatu notum est; 5
utilissimum est ad omnes inde causas spumam equi ex
ore inguinibus inlinere.—Inguina et ex ulcerum causa
intumescunt. remedio sunt equi saetae III totidem nodis
alligatae intra ulcus.