Comitiali morbo testes ursinos edisse prodest vel 28.224.1
aprunos bibisse ex lacte equino aut ex aqua, item aprunam
urinam ex aceto mulso, efficacius quae inaruerit in vesica
sua. dantur et suum testiculi inveterati tritique in suis
lacte, praecedente vini abstinentia et sequente continuis 5
<quinis> diebus. dantur et leporis sale custoditi pulmones
cum turis tertia parte in vino albo per dies XXX, item
coagula eiusdem; asini cerebrum ex aqua mulsa, infuma- 225.1
tum prius in foliis, semuncia per dies VII, ungularum eius
cinis coclearibus binis toto mense potus, item testes sale
adservati et inspersi potioni in asinarum maxime lacte vel
ex aqua. membrana partus earum, praecipue si marem 5
pepererint, olefactata accedente morbo comitialium resistit.
sunt qui e mare nigroque cor edendum cum pane sub
diu prima aut secunda luna praecipiant, alii carnem, ali-
qui sanguinem aceto dilutum per dies XL bibendum.
quidam urinam aquae ferrariae ex officinis miscent eadem- 226.1
que potione et lymphatis medentur. comitialibus datur et
lactis equini potus, lichen equi in aceto mulso bibendus;
dantur et carnes caprinae in rogo hominis tostae, ut vo-
lunt Magi, sebum earum cum felle taurino pari pondere 5
decoctum et in folliculo fellis reconditum ita, ne terram
attingat, potum vero ex aqua sublime. morbum ipsum
deprehendit caprini cornus vel cervini usti nidor.—Si-
deratis urina pulli asinini nardo admixto perunctione prod-
esse dicitur. 10