Nervorum doloribus fimum caprinum decoctum 28.237.1
in aceto cum melle utilissimum putant vel putrescente
nervo. spasmata et percussu vitiata fimo apruno curant
vere collecto et arefacto; sic et quadrigas agentes tractos
rotave vulneratos et quoquo modo sanguine contuso, vel 5
si recens inlinatur. sunt qui incoxisse aceto utilius putent. 238.1
quin et in potu farinam eam ruptis convulsisque, eversis
ex aceto salutarem promittunt. reverentiores cinerem eius
ex aqua bibunt, feruntque et Neronem principem hac po-
tione recreari solitum, cum sic quoque se trigario adpro- 5
bare vellet. proximam suillo fimo vim putant.