"Dicam de istis Graecis suo loco, M. fili, 29.14.1
quid Athenis exquisitum habeam et quod bonum
sit illorum litteras inspicere, non perdiscere.
vincam nequissimum et indocile genus illorum,
et hoc puta vatem dixisse: quandoque ista gens 5
suas litteras dabit, omnia conrumpet, tum etiam
magis, si medicos suos hoc mittet. iurarunt inter
se barbaros necare omnes medicina, sed hoc ip-
sum mercede faciunt, ut fides iis sit et facile
disperdant. nos quoque dictitant barbaros et 10
spurcius nos quam alios Ὀπικῶν appellatione
foedant. interdixi tibi de medicis."