In Cluniensem conventum Varduli ducunt populos XIIII, 3.26.1
ex quibus Alabanenses tantum nominare libeat, Turmogidi IIII,
in quibus Segisamonenses et Segisamaiulienses. in eundem
conventum Carietes et Vennenses V civitatibus vadunt, qua-
rum sunt Velienses. eodem Pelendones Celtiberum IIII 5
populis, quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum
XVII civitatibus Intercatienses, Palantini, Lacobrigenses,
Caucenses. nam in Cantabricis VII<II> populis Iuliobriga 27.1
sola memoretur, in Autrigonum X civitatibus Tritium et
Virovesca. Arevacis nomen dedit fluvius Areva. horum VI
oppida, Secontia et Vxama, quae nomina crebro aliis in
locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes 5
ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. ad oceanum reliqua ver-
gunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.