In Cluniensem conventum Varduli ducunt populos XIIII,
|
3.26.1
|
ex quibus Alabanenses tantum nominare libeat, Turmogidi IIII,
|
|
in quibus Segisamonenses et Segisamaiulienses. in eundem
|
|
conventum Carietes et Vennenses V civitatibus vadunt, qua-
|
|
rum sunt Velienses. eodem Pelendones Celtiberum IIII
|
5
|
populis, quorum Numantini fuere clari, sicut in Vaccaeorum
|
|
XVII civitatibus Intercatienses, Palantini, Lacobrigenses,
|
|
Caucenses. nam in Cantabricis VII<II> populis Iuliobriga
|
27.1
|
sola memoretur, in Autrigonum X civitatibus Tritium et
|
|
Virovesca. Arevacis nomen dedit fluvius Areva. horum VI
|
|
oppida, Secontia et Vxama, quae nomina crebro aliis in
|
|
locis usurpantur, praeterea Segovia et Nova Augusta, Termes
|
5
|
ipsaque Clunia, Celtiberiae finis. ad oceanum reliqua ver-
|
|
gunt Vardulique ex praedictis et Cantabri.
|
|