Vespertilionum sanguis psilotri vim habet, sed 30.132.1
alis puerorum inlitus non satis proficit, nisi aerugo vel
cicutae semen postea inducatur; sic enim aut in totum
tolluntur pili aut non excedunt lanuginem. idem et ce-
rebro eorum profici putant; est autem duplex, rubens 5
utique et candidum. aliqui sanguinem et iocur eiusdem
admiscent. quidam in III heminis olei discocunt viperam 133.1
exemptis ossibus, psilotri vice utuntur, evolsis prius pilis,
quos renasci nolunt. fel irenacei psilotrum est, utique
mixtum vespertilionis cerebro et lacte caprino, item per
se cinis. lacte canis primiparae, <pri>us evolsis pilis vel 5
nondum natis, perunctae partes alios non sufficiunt. idem 134.1
evenire traditur sanguine ricini evulsi cani, item hirun-
dinino sanguine vel felle, ovis formicarum. super-
cilia denigrari muscis tritis tradunt; si vero oculi nigri
nascentium placeant, soricem praegnanti edendum; ca- 5
pilli ne canescant, vermium terrenorum cinere praestari
admixto oleo.