Narbonensis provincia appellatur pars Galliarum 3.31.1
quae interno mari adluitur, Bracata antea dicta, amne Varo
ab Italia discreta Alpiumque vel saluberrimis Romano im-
perio iugis, a reliqua vero Gallia latere septentrionali monti-
bus Cebenna et Iuribus, agrorum cultu, virorum morumque 5
dignatione, amplitudine opum nulli provinciarum postferenda
breviterque Italia verius quam provincia. in ora regio 32.1
Sordonum intusque Consuaranorum, flumina Tecum, Verno-
dubrum, oppida Illiber<is>, magnae quondam urbis tenue
vestigium, Ruscino Latinorum, flumen Atax, e Pyrenaeo
Rubrensem permeans lacum, Narbo Martius Decumanorum 5
colonia XII p. a mari distans, flumina Araris, Liria. oppida
de cetero rara praeiacentibus stagnis: Agatha quondam 33.1
Massiliensium et regio Volcarum Tectosagum atque ubi
Rhoda Rhodiorum fuit, unde dictus multo Galliarum ferti-
lissimus Rhodanus amnis, ex Alpibus se rapiens per Leman-
num lacum segnemque deferens Ararim nec minus se ipso 5
torrentes Isaram et Druantiam. Libica appellantur duo
eius ora modica, ex his alterum Hispaniense, alterum Meta-
pinum, tertium idemque amplissimum Massalioticum. sunt
auctores et Heracleam oppidum in ostio Rhodani fuisse.
ultra fossae ex Rhodano, C. Mari opere et nomine insigne<s>, 34.1
stagnum Mastromela, oppidum Maritima Avaticorum, super-
que Campi Lapidei, Herculis proeliorum memoria, regio
Anatiliorum et intus Dexivatium Cavarumque; rursus a mari
Tricorium et intus Tritollorum Vocontiorumque et Sego- 5
vellaunorum, mox Allobrogum. at in ora Massilia Grae-
corum Phoc<a>eensium foederata, promunturium Zao, Citha-
rista portus, regio Camactulicorum, dein Suelteri supraque
Verucini. in ora autem Athenopolis Massiliensium, Forum 35.1
Iuli Octavanorum colonia, quae Pacensis appellatur et Classica,
amnis <nom>ine Argenteus, regio Oxubiorum Ligaunorumque,
super quos Suebri, Quariates, Adunicates. at in ora oppi-
dum Latinum Antipolis, regio Deciatium, amnis Varus, ex 5
Alpium monte Caenia profusus.