Eudicus in Hestiaeotide fontes duos tradit esse, 31.13.1
Ceronam, ex quo bibentes oves nigras fieri, <N>elea, ex
quo albas, ex utroque varias, Theophrastus Thuriis
Crathim candorem facere, Sybarim nigritiam bubus ac
pecori, quin et homines sentire differentiam eam; 14.1
nam qui e Sybari bibant, nigriores esse durioresque et
crispo capillo, qui e Crathi candidos m<oll>ioresque ac por-
recta coma. item in Macedonia qui velint sibi candida
nasci, ad Haliacmonem ducere, qui nigra aut fusca, ad 5
Axium. idem omnia fusca nasci quibusdam in locis dicit
et fruges quoque, sicut in Messapis, at in Lusis Arcadiae
quodam fonte mures terrestres vivere et conversari. Ery-
thris Aleos amnis pilos gignit in corporibus.