In mediterraneo coloniae Arelate Sextanorum, Baeter- 3.36.1
rae Septimanorum, Arausio Secundanorum, in agro Cavarum
Valentia, Vienna Allobrogum. oppida Latina Aquae Sextiae
Salluviorum, Avennio Cavarum, Apta Iulia Vulgientium,
Alebaece Reiorum Apollinarium, Alba Helvorum, Augusta 5
Tricastinorum, A<n>atilia, Aerea, Bormani, Comani, Cabellio,
Carcasum V<o>l<c>arum Tectosagum, Cessero, Carbantorate Me-
minorum, Caenicenses, Cambolectri qui Atlantici cognomi-
nantur, Forum Voconi, Glanum Libii, Lutevani qui et 37.1
Foroneronienses, Nemausum Arecomicorum, Piscinae, Ruteni,
Samnagenses, Tolosani Tectosagum Aquitaniae contermini,
Tasgoduni, Tarusconienses, Vmbranici, Vocontiorum civi-
tatis foederatae duo capita Vasio et Lucus Augusti, oppida 5
vero ignobilia XVIIII, sicut XXIIII Nemausiensibus adtributa.
adiecit formulae Galba Imperator ex Inalpinis A<v>anticos
atque Bodionticos, quorum oppidum Dinia. longitudinem
provinciae Narbonensis CCCLXX p. Agrippa tradit, lati-
tudinem CCXLVIII. 10