Quod si quis fide carere ex his aliqua arbitra- 31.21.1
tur, discat in nulla parte naturae maiora esse miracula,
quamquam inter initia operis abunde multa rettulimus.
Ctesias tradit Si<la>n vocari stagnum in Indis, in quo
nihil innatet, omnia mergantur; Caelius apud nos in 5
Averno etiam folia subsidere, Varro aves, quae advola-
verint, emori. contra in Africae lacu Apuscidamo omnia 22.1
fluitant, nihil mergitur, item in Siciliae fonte Phinthia, ut
Apion tradit, et in Medorum lacu puteoque Saturni. <i>tem
<f>lu<v>i<i> fons Limyrae transire solet in loca vicina porten-
dens aliquid; mirum qu<o>que quod cum piscibus transit. 5
responsa ab his petunt incolae cibo, quem rapiunt ad-
nuentes, si vero eventum negent, caudis abigunt. amnis 23.1
Alcas in Bithynia Bryazum adluit—hoc est e<t> templo
et deo nomen—, cuius gurgitem periuri negantur pati
velut flammam urentem. et in Cantabria fontes Tamarici
in auguriis habentur. tres sunt octonis pedibus distantes, 5
in unum alveum coeunt vasto amne. singuli siccantur duo- 24.1
denis diebus, aliquando vicenis, citra suspicionem ullam
aquae, cum sit vicinus illis fons sine intermissione largus.
dirum est non profluere eos aspicere volentibus, sicut
proxime Larcio Licinio legato p<r>o praet<o>r<e> post septem 5
dies accidit. in Iudaea rivus sabbatis omnibus siccatur.