Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos 31.53.1
arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente
Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent.
plerumque vero damnosi torrentes conrivantur detracta
collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et 5
coli moverique terram callumque summae cutis solvi
aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato op-
pido, quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque,
qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos
emersisse, ut quaeque coepissent partes coli. terrae 54.1
quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa
P<h>eneum Arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in
Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli.
illa mutatio mira, cu<i>us causa nulla evidens apparet, sicut 5
in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore,
et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, qui fuerat
ante dulcis, mutatus in salem est. et illa miraculi plena, 55.1
Arethusa<m> Syracusis fimum redolere per Olympia, verique
simile, quoniam Alpheus in ea<m> insula<m> sub maria per-
meet. Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purga-
menta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Baby- 5
lone lacus aestate rubras habet diebus XI et Borysthenes 56.1
statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium
aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani, in quo
et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim
fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nul- 5
lum halitum, non modo nebulam, emittat. qui volunt
diligentes circa haec videri, dicunt aquas graviores post
brumam fieri.