Nascuntur fontes decisis plerumque silvis, quos
|
31.53.1
|
arborum alimenta consumebant, sicut in Haemo obsidente
|
|
Gallos Cassandro, cum valli gratia silvas cecidissent.
|
|
plerumque vero damnosi torrentes conrivantur detracta
|
|
collibus silva continere nimbos ac digerere consueta. et
|
5
|
coli moverique terram callumque summae cutis solvi
|
|
aquarum interest. proditur certe in Creta expugnato op-
|
|
pido, quod vocabatur Arcadia, cessasse fontes amnesque,
|
|
qui in eo situ multi erant, rursus condito post sex annos
|
|
emersisse, ut quaeque coepissent partes coli. terrae
|
54.1
|
quoque motus profundunt sorbentque aquas, sicut circa
|
|
P<h>eneum Arcadiae quinquies accidisse constat. sic et in
|
|
Coryco monte amnis erupit posteaque coeptus est coli.
|
|
illa mutatio mira, cu<i>us causa nulla evidens apparet, sicut
|
5
|
in Magnesia e calida facta frigida, salis non mutato sapore,
|
|
et in Caria, ubi Neptuni templum est, amnis, qui fuerat
|
|
ante dulcis, mutatus in salem est. et illa miraculi plena,
|
55.1
|
Arethusa<m> Syracusis fimum redolere per Olympia, verique
|
|
simile, quoniam Alpheus in ea<m> insula<m> sub maria per-
|
|
meet. Rhodiorum fons in Cherroneso nono anno purga-
|
|
menta egerit. mutantur et colores aquarum, sicut Baby-
|
5
|
lone lacus aestate rubras habet diebus XI et Borysthenes
|
56.1
|
statis temporibus caeruleus fertur, quamquam omnium
|
|
aquarum tenuissimus ideoque innatans Hypani, in quo
|
|
et illud mirabile, austris flantibus superiorem Hypanim
|
|
fieri. sed tenuitatis argumentum et aliud est, quod nul-
|
5
|
lum halitum, non modo nebulam, emittat. qui volunt
|
|
diligentes circa haec videri, dicunt aquas graviores post
|
|
brumam fieri.
|
|