Est ergo folio maxime querno adsimulata, multo pro- 3.43.1
ceritate amplior quam latitudine, in laevam se flectens
cacumine et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a
medio excursu Cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo
cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra. 5
patet longitudine ab Inalpino fine Praetoriae Augustae per
urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in
umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, de-
cies centena et viginti milia passuum, multoque amplior
mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus 10
degredi videretur. latitudo eius varia est, quadringentorum 44.1
decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnes-
que Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem
Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare in-
fluentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et paulo minus a Castro 5
Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo
in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus
a Varo ad Arsiam <³⁰XX>³⁰ XLVIIII p. efficit. abest a circum- 45.1
datis terris Histria ac Liburnia quibusdam locis centena milia,
ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta,
ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum viginti milia,
ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX, ab Issa L. incedit 5
per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis
id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primam-
que brumalem.