Est ergo folio maxime querno adsimulata, multo pro-
|
3.43.1
|
ceritate amplior quam latitudine, in laevam se flectens
|
|
cacumine et Amazonicae figura desinens parmae, ubi a
|
|
medio excursu Cocynthos vocatur, per sinus lunatos duo
|
|
cornua emittens, Leucopetram dextra, Lacinium sinistra.
|
5
|
patet longitudine ab Inalpino fine Praetoriae Augustae per
|
|
urbem Capuamque cursu meante Regium oppidum, in
|
|
umero eius situm, a quo veluti cervicis incipit flexus, de-
|
|
cies centena et viginti milia passuum, multoque amplior
|
|
mensura fieret Lacinium usque, ni talis obliquitas in latus
|
10
|
degredi videretur. latitudo eius varia est, quadringentorum
|
44.1
|
decem milium inter duo maria Inferum et Superum amnes-
|
|
que Varum atque Arsiam, media autem ferme circa urbem
|
|
Romam ab ostio Aterni amnis in Hadriaticum mare in-
|
|
fluentis ad Tiberina ostia CXXXVI, et paulo minus a Castro
|
5
|
Novo Hadriatici maris Alsium ad Tuscum aequor, haud ullo
|
|
in loco CC latitudinem excedens. universae autem ambitus
|
|
a Varo ad Arsiam <³⁰XX>³⁰ XLVIIII p. efficit. abest a circum-
|
45.1
|
datis terris Histria ac Liburnia quibusdam locis centena milia,
|
|
ab Epiro et Illyrico quinquaginta, ab Africa minus ducenta,
|
|
ut auctor est M. Varro, ab Sardinia centum viginti milia,
|
|
ab Sicilia MD, a Corcyra minus LXXX, ab Issa L. incedit
|
5
|
per maria caeli regione ad meridiem quidem, sed, si quis
|
|
id diligenti subtilitate exigat, inter sextam horam primam-
|
|
que brumalem.
|
|