Canis rabidi morsibus potum expavescentibus 32.57.1
faciem perungunt adipe vituli marini, efficacius, si me-
dulla hyaenae et oleum <e> lentisco et cera miscea<n>tur.
murenae morsus ipsarum capitis cinere sanantur. et 58.1
pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex
aceto inlito vel alterius. cibi causa extrahi debet ex
dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et
hanc autem et omnia testacea modice collu<u>n<t> cibis, quia 5
saporis gratia perit. e lepore marino veneficium restin-
gunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime
prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, praecipue
e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra do-
rycnium efficax habetur, peculiariter vero contra leporis 10
marini venena.