Purpurae quoque contra venena prosunt. et al- 32.66.1
gam maris theriacen esse Nicander tradit. plura eius
genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia
vel crispo. laudatissima quae in Creta insula iuxta ter-
ram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem 5
alligans, ut elui postea non possit. e vino iubet eam dari.