Latium antiquum a Tiberi Cerceios servatum est m. 3.56.1
p. L longitudine: tam tenues primordio imperi fuere radices.
colonis saepe mutatis tenuere alii aliis temporibus, Abori-
gines, Pelasgi, Arcades, Siculi, Aurunci, Rutuli et ultra
Cerceios Volsci, Osci, Ausones, unde nomen Lati processit 5
ad Lirim amnem. in principio est Ostia colonia ab Romano
rege deducta, oppidum Laurentum, l<u>cus <I>o<v>is Indigetis,
amnis Numicius, Ardea a Danaë Persei matre condita. dein 57.1
quondam Aphrodisium, Antium colonia, Astura flumen et
insula, fluvius Nymphaeus, Clostra Romana, Cercei, quondam
insula inmenso quidem mari circumdata, ut creditur Ho-
mero, et nunc planitie. mirum est quod hac de re tra- 5
dere hominum notitiae possumus. Theophrastus, qui
primus externorum aliqua de Romanis diligentius scripsit
—nam Theopompus, ante quem nemo mentionem habuit,
urbem dumtaxat a Gallis captam dixit, Clitarc<h>us, ab
eo proximus, legationem tantum ad Alexandrum missam— 10
hic iam plus quam ex fama Cerceiorum insulae et men- 58.1
suram posuit stadia LXXX in eo volumine, quod scripsit
Nicodoro Atheniensium magistratu, qui fuit urbis nostrae
CCCCXL anno. quicquid ergo terrarum est praeter X p.
ambitus adnexum insulae, post eum annum accessit Italiae. 5
aliud miraculum a Cerceis palus Pomptina est, quem locum 59.1
XXIIII urbium fuisse Mucianus ter consul prodidit. dein
flumen Aufentum, supra quod Tarracina oppidum, lingua
V<o>lscorum Anxur dictum, et ubi fuere Amyclae sive Amyn-
clae, a serpentibus deletae, dein locus Speluncae, lacus 5
Fundanus, Caieta portus, oppidum Formiae, Hormiae dictum,
ut existimavere, antiqua Laestrygonum sedes. ultra fuit
oppidum Pirae, est colonia Minturnae, Liri amne divisa,
<C>lani o<lim> appellato, Sinuessa, extremum in adiecto Latio,
quam quidam Sinopen dixere vocitatam. hinc felix illa 60.1
Campania, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles et temulentia
nobilis suco per omnes terras incluto atque, ut veteres
dixere, summum Liberi Patris cum Cerere certamen. hinc
Setini et Caecubi protenduntur agri; his iunguntur Falerni, 5
Caleni, dein consurgunt Massici, Gaurani Surrentinique
montes. ibi Leborini campi sternuntur et in delicias alicae
politur messis. haec litora fontibus calidis rigantur praeter-
que cetera in toto mari conchylio et pisce nobili adnotantur.
nusquam generosior oleae liquor e<s>t, hoc quoque certamen 10
humanae voluptatis. tenuere Osci, Graeci, Vmbri, Tusci,
Campani. in ora Savo fluvius, Volturnum oppidum cum 61.1
amne, Liternum, Cumae Chalcidensium, Misenum, portus
Baiarum, Bauli, lacus Lucrinus et Avernus, iuxta quem
Cimmerium oppidum quondam, dein Puteoli colonia Dicae-
archea dicti, postque P<h>legraei campi, Acherusia palus 5
Cumis vicina; litore autem Neapolis, Chalcidensium et ipsa, 62.1
Part<h>enope a tumulo Sirenis appellata, Herculaneum, Pompei
haud procul spectato monte Vesuvio, adluente vero Sarno
amne, ager Nucerinus et VIIII p. a mari ipsa Nuceria,
Surrentum cum promunturio Minervae, Sirenum quondam 5
sede. navigatio a Cerceis II de LXXX patet. regio ea a
Tiberi prima Italiae servatur ex discriptione Augusti.